monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17 > sectio 31 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 10, 1
Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli, cognomento Balthasar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem. Intelligentia enim est opus in visione. Et quomodo in fine primae legimus visionis: Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis? Fuisse ergo eum apud Chaldaeos in pristina dignitate purpura byssoque vestitum, usque ad annum primum Cyri regis intelligimus, quando subvertit Chaldaeos, et postea coepit esse cum Dario filio Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum. Aut certe iam Dario mortuo, cuius anno primo septuaginta hebdomadarum sacramenta conoverat; nunc tertio anno regis Cyri haec vidisse narratur. Et verum verbum, et fortitudo magna. Sive Dei qui ista facturus est, sive prophetae qui haec intellecturus est.